monumenta.ch > Hieronymus > sectio 40 > sectio 3 > sectio 25 > sectio 8 > Psalmi, 68 > sectio 9 > Psalmi, 55 > Psalmi, 24 > C > sluMscr.Dresd.A.145.b.66 > bavPal.lat.1669.89 > sluMscr.Dresd.App.1092.253 > sectio 75

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio     Magnify Greek
Hieronymus, Epistulae, 4, 106, 75
Centesimo decimo octavo: Et meditabar in mandatis tuis, quae dilexi . In Graeco, vehementer, additum legisse vos dicitis: sed hoc superfluum est. In eodem: Levavi manus meas ad mandata, quae dilexi . In Graeco legisse vos dicitis: ad mandata tua: sed et hoc superfluum est. In eodem, Cogitavi vias meas . In Graeco, vias tuas, legisse vos dicitis; sed hoc superfluum est, et rectius, vias meas, legitur. In eodem : Et averti pedes meos in testimonia tua . In Graeco legisse vos dicitis, et avertisti. Sed et hoc superfluum est. In eodem: Ego autem in toto corde scrutabor mandata tua . In Graeco, in toto corde meo, legisse vos dicitis: sed hic, meo, superfluum est. In eodem: Anima mea in manibus meis semper; et legem tuam non sum oblitus . Pro quo in Graeco legisse vos dicitis, Anima mea in manibus tuis semper. Sed sciendum, et apud Hebraeos, et apud Septuaginta, et omnes alios Interpretes scriptum esse in manibus meis, et non, in manibus tuis. Quod Hebraice dicitur BACHAFFI; et omnes apud Graecos Ecclesiastici Interpretes istum locum sic edisserunt: et est breviter hic sensus: Quotidie periclitor, et quasi in manibus meis sanguinem meum porto; et tamen legem tuam non obliviscor. In eodem: Exitus aquarum deduxerunt oculi mei, quia non custodierunt legem tuam . Pro quo in Graeco legisse vos dicitis : quia non custodivi legem tuam. Sed hoc superfluum est, quia et in Hebraeo legitur: Rivi aquarum fluebant de oculis meis, quia non custodierunt legem tuam. In eodem: Pronuntiabit lingua mea eloquium tuum . Pro pronuntiabit, in Graeco φθέγξεται vos legisse dixistis: quod verbum sive dicas, pronuntiabit, sive, effabitur, sive, loquetur, idipsum significat. Denique et nos de Hebraeo ita vertimus; Loquetur lingua mea sermonem tuum.